- LUCANIA
- LUCANIAStrabo l. 6. p. 252. et 255. Liv. l. 8. c. 24. 25. 27. l. 22. c. 42. 61. et l. 27. c. 44. Flor. l. 2. c. 6. Plin. Prol. tertia Italiae regio, iuxta divisionem ab Aug. primum instituram, pars erat magnae Graeciae, ubi nunc Basilicata, cum parte maxima Princip. citer. versus Austr. et patte Calabriae cit. Brietio. Terminabatur a Sept. Silari fluv. a Picentinis, et Brandano fluv. ab Apulis: a Mer. Lao fluv. a Brutiis separabatur; Ab Ort. sinum habebat Tarentinum, ab Occ. Mare Tyrth. Iuxta Marsham. ab amne Silaro porrecta ad leucopetram prom. atque inde in Sinum Tarentinum reflexa, ad fluv. Bradam a secunda regione disiungitur, ex Anton. Itin. Tota olim a Gracis occupata. Ubi proin prima occurrit ΠΟΣΕΙΔΩΝΕΑΤΑΝ, proxima est ΥΕΛΗΤΩΝ, porro ΒΡΕΤΤΙΩΝ, in finibus ΠΑΝΔΩΣΙΕΩΝ, sequitur ΤΕΡΙΝΑΙΩΝ, ΑΧΕΡΩΝΤΑΝ, ΙΠΠΟΝΙΕΩΝ, ΜΑΜΕΡΤΙΝΩΝ, ΡΗΓΙΝΩΝ, in nummis, Urbes, omnes ad Occas. sitae. Ad Ort. ΛΟΚΡΩΝ ΖΕΦΥΡΙΕΩΝ, ΚΛΥΛΩΝΙΑΤΑΝ, ΣΚΥΛΛΑΤΙΩΝ, ΚΡΩΤΩΝΙΑΤΑΝ, ΣΥΒΑρντῶν, et ΘΟΥΡΙΩΝ quae etiam Κοπία, Siris, ΜΕΤΑ-Ποντίων, ΣΑΛΑΝΤΙΝΩΝ, quorum urbs primaria Tarentum, ΥΔΡΩΝΤΙΝΩΝ, ΒΡΕΝΔΗΣΙΝΩΝ, et ΑΡΠΑΝΩΝ, de quibus omnibus vide Ioh. Matsham. Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graoecia, et hîc passim. Ceterum regio haec memortabilis est divisione Apennini et soli fertilitate: Unica enim vitis dolium saepe implere traditur, tam prodigiosae magnitudinis ibi uvae. De hac Horat. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 38.Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellumIncuteret. ——Vide quoque supra Lucani. P. Mela l. 2. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.